HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XCI: Quod Judaei concitaverunt Gallionem in Paulum

#Act. XVIII

Insurrexerunt ergo unanimiter Judaei in Paulum, et traxerunt eum ad praesentiam Gallionis, qui erat procurator Achaiae, et regionis in qua erat Corinthus. Et accusaverunt eum, quod contra legem praedicaret, et locutus est Gallio ad eos: Si argueretis hominem istum de aliquo scelere manifesto, super eum judicarem; sed quia disceptatio est de lege vestra, non curo judicare. Et videntes gentiles, quod non faveret procurator parti Judaeorum, coram eo apprehenderunt Sosthenem principem synagogae, et percutiebant eum, et nihil horum erat curae procuratori. Paulus autem cum adhuc sustinuisset in dies multos, et esset in Cenchris, qui est portus Corinthi, ascensurus navem, ut navigio veniret in Syriam totondit comam, quam nutrierat quia fuerat Nazaraeus ex voto. Nazaraei enim ad tempus ex voto comam nutriebat, et completo tempore voti radebant, et in ignem sacrificii ponebant. Quidam codices habent totonderunt. Unde quidam hoc referunt ad Aquilam et Priscillam. Sed Augustinus et Hieronymus ad Paulum hoc referunt.